

Liber Numeri*
Caput 3: Versus 23
Hi post tabernaculum metabuntur.Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Caathitae, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitae ad occidentalem plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritae ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiae debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit.